monumenta.ch > Augustinus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 216, 2
Tunc Iudaei alienati a vita sanctorum, lapidare cogitaverunt beatum Stephanum. Iudaei virum Dei lapidabant; ille rogabat aspiciens Deum. Ille aspiciebat divinitatem; et propriam exercebant Iudaei feritatem. Veniebant super eum lapides quasi nimbi; et ille fixis genibus orabat pro delictis populi scelerati. Beatus Stephanus orabat pro peccatis eorum; et illi pietatem nullam ponebant in eum. Quid agis, Saule? quid martyr in Martyrem saevis; quia et tu lapidaberis manibus alienis? Iudaei lapidabant; et Saulus servabat vestes eorum. Beatus Stephanus Deum exorabat pro iniquitatibus eorum: qui a Domino Christo tale accepit vocabulum, unde corona martyrii depingat triumphum. Sic enim per linguam graecam nomen accepit corona, quod latine interpretatur Vita perpetua. Et ideo conversi mecum deprecemur beatissimum Martyrem Christi; ut meritis ipsius nobis imploret coronam in vita perpetua, ut cum eo simus in saeculorum saecula. Amen.